Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. Quod ab antiquissimis temporibus fuerit religio, et incolae orbis ubivis noverint de Deo, et aliquid de vita post mortem, non fuit ex ipsis, et ex proprio illorum acumine, sed ex Verbo Vetusto (de quo supra, n. 101-103), et postea ex Verbo Israelitico. Ex his religiosa emanaverunt in Indias et illarum insulas; perque Aegyptum ac Aethiopiam in regna Africae; et ex maritimis Asiae in Graeciam; et inde in Italiam. Sed quia Verbum non potuit aliter quam per repraesentativa esse conscriptum, quae sunt talia in mundo quae correspondent caelestibus et inde significant illa, ideo religiosa plurium gentium versa sunt in idolatrica, et in Graecia in fabulosa; ac attributa et praedicata Divina in totidem Deos, quibus praefecerunt supremum, quem vocaverunt Jovem ({1}forte) a Jehovah. Quod illis cognitio fuerit de paradiso, de diluvio, de igne sacro, de quatuor aetatibus, a prima aurea ad ultimam ferream, per quas in Verbo significantur quatuor status ecclesiae, (ut apud Danielem, cap. ii. 31-35,) notum est. Quod religiosum Mahumedanum, quod successit, et religiosa plurium gentium priora delevit, ex Verbo utriusque Testamenti desumptum sit, etiam notum est. @1 forte:- sic V.C.R., n. 275.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church