Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Quomodo autem praesentia et conjunctio Domini et caeli datur in omnibus terris per Verbum, dicetur. Universum caelum coram Domino est sicut unus homo, similiter ecclesia; quod etiam actualiter appareant ut homo, videatur in Opere De Caelo et Inferno (n. {1}59-86). In illo homine est ecclesia, ubi Verbum legitur, et per id Dominus notus est, sicut cor et sicut pulmo; regnum caeleste ut cor, et regnum spirituale ut pulmo. Sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra et viscera subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religiosum est, et Deus unus colitur, et bene vivitur, et per id in homine illo sunt, et referunt membra et viscera ejus extra thoracem, ubi sunt cor et pulmo, ex conjunctione Domini et caeli per Verbum cum ecclesia, subsistunt et vivunt. Nam Verbum in ecclesia, tametsi est apud paucos respective, est vita reliquis a Domino per caelum, sicut membrorum et viscerum totius corporis est vita ex corde et pulmone; est quoque communicatio similis. Quae etiam causa est, quod Christiani apud quos Verbum legitur, constituant pectus illius hominis: sunt etiam in medio omnium, et circum illos sunt Pontificii, circum hos sunt Mahumedani qui agnoscunt Dominum ut Maximum Prophetam ac ut Filium Dei; post hos autem sunt Africani; ac ultimam circumferentiam constituunt gentes et populi in Asia et in Indiis: de qua illorum ordinatione videantur aliqua in opusculo De Ultimo Judicio (n. 48). Spectant etiam omnes, qui in homine illo sunt, versus meditullium, ubi sunt Christiani. @1 86 pro "87"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church